- MULCTA
- MULCTAseu MULTA, vox Osca, pecunia proprie, quaemulta vel plurima penditur in licitationibus, quâ emptor plus licitans se privat, damnô seu detrimento sese afficiens hâcque multae expositione se quasi puniens; quod πλειςτηριάξειν Graeci dixêre. Inde pecuniaria poena, item sacramentum, seu aes poenae nomine pendi solitum. Et quidem de Mulctis, tres leges a Romanis latas comperimus. E quibus primam tulêre Sp. Tarpeius Capitolinus et A. Aterius Consules; Unde ipsa lex modo Tarpeia, modo Ateria dicta est. Causam eius sancitae habes apud A. Gellium l. 11. c. 1. Alteram Festus latam scribit, a T. Menenio Lanato et P. Sestio Capitolino Consulib. biennio postquam Ateria lata fuerat. Tertiae meminit Liv. suis verbis l. 4. c. 30. Legem de mulctarum aestimatione pergratam populo, quum a Tribunis parari Consules ---- excepissont, ipsi praeoccupaverunt ferre, videl. L. Papirius Crassus, et L. Iulius, quorum paulo ante mentio facta. Mulctatio autem, non nisi ovium boumque impendiô dicebatur antiquitus --- cautumque ne bovem, priusquam ovem, nominaret, qui indiceret mulctam, Plin. l. 18. c. 3. Unde idem l. 33. c. 1. Mulcta, inquit, Legum antiquarum pecore constat, etiam Romae. Postmodum pecunia exacta, quae in varios usus a Roman is impensa est. Inde enim, apud eundem Liv. l. 33. c. 23. Ludi facti, pateraeque aureae ad Cereris positae. Et l. 27. c. 6. Aediles Plebis Q. Catius et L. Porcius Licinus --- signa aenea ad (eiusdem) dedere: Q ludos pro temporis eius copia magnifici apparatussecerunt. Porro l. 30. c. 39. P. Aelius Tubero et L. Laetorius Aediles plebis vitio creati Magistratu se abdicarunt, quum Ludos Ludorumque causâ epulum Iovi fecissent, et signa tria ex mulctaticio argento facta in Capitolio posuissent. Sic l. 31. c. 50. ex eiusmodi pecunia signa anea quinque in Aerario posita: Et l. 33. c. 25. Ludos factos et tria signa aenea Cereri Liberoque et Liberae positae. Et l. 33. c. 42. adem in Insula Fauni factam; Et l. 35. c. 10. Clypeos inauratos in Iovis aede positos; Et l. 35. c. 41. quadrigas inauratas in Capitolio constitutas, legimus. Vide quoque hanc in rem, quae infra dicemus, in voce Multa it. Poena, nec non ubi de Triumviris capitalibus. Sed et mulcta omnibus delictis constituta, apud veteres Germanos, ut videre est, verbo Componere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.